Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.12.1 | Cic. Fam. 16.12.3 (English) | >>Cic. Fam. 16.12.6 |
16.12.1
quo in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p . ex eo scire potes quod domos
nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam
reliquimus . in eum locum res deducta est ut , nisi qui deus
vel casus aliquis subvenerit , salvi esse nequeamus .
16.12.2
equidem ut veni ad urbem , non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent ; sed mirus invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur , ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili misenus . itaque cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum , Pisaurum , Anconam , Arretium occupavisset , urbem reliquimus , quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet
a disputari .
16.12.3
quo quidem in casu simus vides . feruntur omnino condiciones ab illo , ut Pompeius eat in Hispaniam , dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur ; se ulteriorem Galliam Domitio , citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt ) traditurum ; ad consulatus petitionem is se venturum , neque se iam velle absente se rationem haberi suam ; se praesentem trinum nundinum petiturum . accepimus condiciones , sed ita , ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit , ut sine metu de his ipsis condicionibus
16.12.4
Romae senatus haberi possit . id ille si fecerit , spes est pacis , non honestae (leges enim imponuntur ) ; sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus . sin autem ille suis condicionibus stare noluerit , bellum paratum est , eius modi tamen quod sustinere ille non possit , praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit ; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere , quod sperabamus fieri posse . dilectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere , si ad urbem ire coepisset , ne Gallias amitteret , quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos , ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo . videtur , si insaniet , posse
opprimi , modo ut urbe salva . maximam autem plagam accepit quod , is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat , T . Labienus socius sceleris esse noluit . reliquit illum et est nobiscum multique idem facturi esse
dicuntur .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.12.1 | Cic. Fam. 16.12.3 (English) | >>Cic. Fam. 16.12.6 |